FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
eccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Mens vero cum se ipsam cognoscit, non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, haec tria cum perfecta sunt, esse consequenter aequalia.--Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, haec in anima exsistere, et tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color aut figura in corporo, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse, et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia.--At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel nota, vel noscibilis, ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque, et amata, vel amabilis, ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota, et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor, quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est, tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est, se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente." Aug. de Trin. l. ix. c. 4, 5. ubi pluribus rem persequitur, non quo Sacrosanctae Trinitatis mysterium planum faciat, sed quo ostendat Deum "se non sine testimonio" in m
PREV.   NEXT  
|<   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

notitia

 

cognoscit

 
potest
 

singula

 

quamvis

 

tamquam

 
cognitio
 
referatur
 

noscens

 

mentem


dicitur
 
substantialiter
 
relative
 

figura

 

corporis

 

subjecto

 
invicem
 

perfecta

 

amorem

 

quantum


amabilis

 

quoque

 

tantum

 

incognita

 

amantem

 

cognitam

 

corpus

 

cognoscentem

 

dicatur

 

singulis


Itaque

 

semetipsis

 

omnibus

 

amandus

 

noscibilis

 
quoniam
 
utique
 

notitiam

 

persequitur

 

Sacrosanctae


pluribus
 
Trinitatis
 

mysterium

 

testimonio

 

ostendat

 

planum

 
faciat
 

confunditur

 
amatur
 

noscente