FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt, et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae aeternae, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti, et boni. Si autem non consentiunt, nihilo minus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibus jam nobis praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, 'donec absorbeatur mors in victoriam.' Dicit enim Apostolus: 'qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis.' Aug. de Gen. c. Manich. l. i. c. 20. [372] Illa est igitur plena satietas animorum, haec est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid connectaris summo modo. Quae tria unum Deum intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variae superstitiones, ostendunt. de Vita Beata, s. 35. [373] Vid. sup. s. 29. not. 369 [374] Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic et abundare quis non potest? Sed scire et abundare non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit. Aug. de Bonae conjug. c. 21. [375] Sane non est negligenter praetereundum quod dictum est, 'Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse bona valde.' Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum, 'Vidit Deus quia bonum est;' cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere 'bona,' nisi adderetur et 'valde.' Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quaeque genere constituta, quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis, impletur! Omnis enim pulcritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, et cetera si pulcra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulcra sunt, conferunt pulcritudinem suam: ita ut manus pulcra, quae etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam
PREV.   NEXT  
|<   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

singula

 

pulcra

 
corpore
 

quanto

 

vocantur

 

consentiunt

 
abundare
 
nobiscum
 

negligenter

 

laudamus


singulis
 
herbis
 
praetereundum
 

ageret

 

dictum

 

dicebat

 
tantum
 

quaecumque

 

potest

 

quorumcumque


quippe

 

hominum

 

penuriam

 

Penuriam

 

magnorum

 

corrumpit

 

conjug

 

abundantia

 

mensuras

 

humano


oculos

 

partibus

 

pulcritudo

 

constat

 

laudabilior

 
cetera
 
laudabatur
 

separetur

 

amittat

 

gratiam


pulcritudinem
 
corpus
 

membra

 

conferunt

 

impletur

 

considerantur

 
prudentibus
 

inveniuntur

 
habere
 

adderetur