FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
sse creatum, ac per hoc, etiam ipso vitio suo excellentius ostenditur coeteris membris membrum capax luminis;--ita natura quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso suo vitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 1. [347] Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahae. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae hujus, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste Psalmus, hoc ei ait superius, 'Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii.' Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis, intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Aug. ad Ps. 30, 21. Enarr. 4. s. 8. [348] Porro rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum? Aug. de Trin. l. xv. c. 18. [349] Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 28. [350] "Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo valde longeque distantem, neque coaeternam, et, quo brevius totum dicitur, non ejusdem substantiae, cujus est Deus, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est summae illius Trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus quae dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat." Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 26. "Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor ejus, cum se amat: ita quaedam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt: et cum perfecta sunt, aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut, verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate p
PREV.   NEXT  
|<   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

quaedam

 

corpus

 
notitia
 

perducit

 

fertur

 

quantum

 
natura
 
peccat
 

tantum

 

hominis


illius
 
summae
 
substantiae
 

ejusdem

 

coaeternam

 

brevius

 
dicitur
 

propinquius

 

amorem

 

distantem


imaginem

 

factis

 

tametsi

 

iniquitate

 

quocumque

 

perversitate

 

animus

 

pondere

 

Majore

 

aequalem


quidem

 

Trinitatis

 

longeque

 

perficiendam

 

turbat

 
amplius
 
similis
 

falsitas

 

perfectus

 

gratia


perfecta
 
aequalia
 

Igitur

 

amandum

 

tribus

 

similitudine

 
proxima
 

nimium

 
reformatione
 

perfectum