FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
Dei" designetur, vid. Aug. in Joann. Tract. i. &c. et in Ps. 35, 7, ubi (s.10.) ita pergit; "Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum. Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, 'Auxilium meum a Domino.' Sed unde? Quia 'levavi oculos meos in montes.' Quid est hoc? Latine dicam: In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, adtende in montes; sed nec remaneas in montibus. 'Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit caelum et terram.'" [340] Inde est civitatis sanctae, quae in sanctis Angelis sursum est, et origo, et informatio, et beatitudo. Nam si quaeratur unde sit, Deus eam condidit; si unde sit sapiens, a Deo illuminatur; si unde sit felix, Deo fruitur. Subsistens modificatur, contemplans illustratur, inhaerens jocundatur; est, videt; amat; in aeternitate Dei viget; in veritate Dei lucet; in bonitate Dei gaudet. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 24. [341] Ille qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non potest esse, quia non se potest amittere. Id. l. xii. c. 1. [342] Intelligimus Filium in Principii nomine, qui non Patri, sed per seipsum creatae--creaturae principium est. Aug. de Gen. ad Lit. I. i. s. 12. [343] Eadem iisdem fere verbis habet Aug. Ib. s. 13. [344] Nulla re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate. Nemo autem securus est in iis bonis, quae potest invitus amittere. Aug. de lib. Arb. l. ii. s. 37. [345] Quae est 'aqua sine substantia,' nisi aqua peccatorum sine substantia. Peccata enim non habent substantiam; inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. Aug. ad loc. s. 9. [346] Quo etiam peccato suo teste convincitur, bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale conditori, bonum esset, profecto desertio Dei, tanquam luminis sui, malum ejus esse non posset. Nam sicut caecitas oculi vitium est, et idem ipsum indicat ad lumen videndum oculum e
PREV.   NEXT  
|<   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

montes

 

invenis

 
fruitur
 

potest

 

habent

 

substantiam

 
amittere
 
substantia
 

Auxilium

 

peccatorum


abyssus
 
Domino
 
ipsius
 

abyssum

 

nondum

 

iisdem

 
libertate
 

verbis

 

beatus

 

creatae


seipsum

 

creaturae

 

principium

 

nomine

 

Intelligimus

 

Filium

 

Principii

 

profecto

 

desertio

 

tanquam


conditori

 

aequale

 

naturam

 

magnum

 

luminis

 
indicat
 
videndum
 

oculum

 

posset

 

caecitas


vitium
 
conditam
 

invitus

 

securus

 

Peccata

 

peccato

 
convincitur
 

inopiam

 
designetur
 

egestatem