FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396  
>>  
rosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit: sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint. Quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus: sed cum abesse coeperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Aug. de vera relig. c. 47. [286] Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed subsequi debet recte facientem; ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid sibi prodesse, quem laudant. Aug. de Serm. Dom. in monte, l. ii. c. 2. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, immo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus praedico. Aug. Serm. 339. in die ordinat. suae, s. 1. [287] Qui autem vera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea in quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam veritati placent. Neque id, unde jam potest placere, tribuit nisi ejus misericordiae cui timet displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. Aug. de Civ. Dei, l. v. c. 20. [288] Jam diu occupata vixisti et desideriorum diversitate verberata portas plagas saucia, divisa per amores multos. Colligere ad teipsam: quidquid tibi foris placet, quaere quem habeat authorem. Aug. in Ps. 145. s. 5. Vide sup. l. ix. s. 10. et inf. l. xi. c. 29. [289] Vid. sup. iii. c. 8. v. fin. p. 38. not. 50. [290] Verus ille benignusque mediator, in ea se ostendit mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo, se superbius extulerunt; miserisque hominibus adjutorium deceptorium, velut immortales mortalibus, promiserunt. Aug. de Civ. Dei, l. x. c. 24. [291] Nec enim ob hoc mediator est quia Verbum; maxime quippe immortale, et maxime beatum. Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo. Aug. de Civ. Dei, l. iii. c. 15. Vide ad l. vii. c. 18. p. 119. not. x. [292] Qui de pulvere hominem fecit, et animavit, pro isto figmento
PREV.   NEXT  
|<   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396  
>>  



Top keywords:

laudant

 

mediator

 
mortalibus
 

quibus

 

viventibus

 

Laudari

 
oculis
 
humana
 

Verbum

 

maxime


hominem
 
portas
 
plagas
 

diversitate

 

occupata

 

vixisti

 
desideriorum
 

verberata

 

saucia

 

teipsam


Colligere

 

divisa

 

amores

 

multos

 

pulvere

 

displicere

 

sanatis

 

misericordiae

 

potest

 

placere


tribuit

 

gratias

 

animavit

 

quidquid

 

figmento

 
sanandis
 
preces
 

fundens

 

placet

 

adjutorium


deceptorium
 
hominibus
 

miserisque

 

immortales

 

extulerunt

 

ostendit

 
mortalitate
 

mediatores

 
fallacesque
 

habendo