FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
18. l. ix. s. 10. l. x. c. 29. et 40. et ib. n. 288. p. 201. [328] "Materiei" nomine designat Aug. quicquid, in "creaturis spiritualibus," incorporeum licet, non est Deus, sed Dei opificium, ut verbis Dub. utar, "Ipsamet creatura qualis esset si non aeterna luce perfunderetur, et Deo inhaereret casto illo et indeficiente amore quo naturalis illius mutabilitas cohibetur" (coll. s. 9. 12. 15. 21. 25 sub fin. 33 sub fin.) unde, ne corporeum quiddam sonet, id alibi appellat (monente Martin.) "quandam pro suo genere materiam," "spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret," "quasi materies," de Gen. ad Litt. 1. vii. s. 9. 10. "Sicut caro habuit materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur, cujus vel pulcritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro. [329] Cum ista quaeruntur, et ea sicut potest quisque conjectat, non inutiliter excercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est, ut haec atque hujusmodi affirmentur vel negentur, vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur! Aug. Enchir. c. 59. [330] In rebus obscuris, et a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint, salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae scripturarum est, nostram esse velle debeamus. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. s. 37. [331] Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et, intervallo aliquo interposito temporis, formasse quod prius informe fecerat; sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accepit formam, sed formata profertur: ita intelligendus est Deus de materia quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia et si potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. Aug. contra Advers. Legis et Proph. l. i. c. 9. cf. de Gen.
PREV.   NEXT  
|<   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

potest

 

fieret

 
scripturarum
 

materiam

 

fecisse

 

materies

 
aliquid
 
utrumque
 

nostra

 

genere


inutiliter
 
veritas
 
projiciamus
 

affirmatione

 

diligentius

 

praecipiti

 
discussa
 

nesciuntur

 

crimine

 

Enchir


quando

 

affirmentur

 

hujusmodi

 

negentur

 

definiantur

 

discrimine

 

obscuris

 

imbuimur

 

parere

 

sententias


possint

 

legerimus

 

oculis

 

nostris

 

remotissimis

 
scripta
 
divina
 

nullam

 

potius

 

materia


intelligendus
 
quidem
 

informi

 

mundum

 

profertur

 

formata

 
informis
 

accepit

 
formam
 

concreasse