ogaverat, ut de communi viveret; ("commune autem nobis
esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus," ib.) quum eam "perfectionem
de qua Dominus locutus est Mat. 19, 21. vehementer adamaverit" (Ep. 157. s.
39.) et "solo victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse
decreverit." (de util. cred. s. 3.)
[295] Vid. sup. l. vi. s. 3. p. 85. c. 15. p. 95. et not. 142. et Actt.
Eccles. S. Aug. Ep. 213. "ante meridiem et post meridiem occupationibus
hominum implicor" ub. plur. et de op. Monach. s. 37. "Dominum Jesum, in
cujus nomine securus haec dico, testem invoco super animam meam, quoniam
quantum adtinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis
horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid
manibus operari, et ceteras horas habere ad legendum et orandum, aut
aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas
perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis saecularibus, vel
judicando dirimendis, vel interveniendo praecidendis: quibus nos molestiis
idem affixit Apostolus, non utique suo, sed ejus, qui per eum loquebatur,
arbitrio. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse
nemo credit nisi qui expertus est. Non ergo 'alligamus onera gravia, et
humeris vestris imponimus quae nos digito non tangimus:' quandoquidem si
officii nostri salva ratione possemus, (videt ille qui probat corda
nostra,) mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos
agere cogimur."
[296] Porro mysteria sua in Scripturis Deus ideo nebulis texit, ut amor
veri in hominibus ipsa inveniendi difficultate accendatur. Si enim ea
tantum essent quae facillime intelliguntur, nec studiose quaereretur, nec
suaviter inveniretur veritas. Aug. de vera relig. c. 17.
[297] "Vox Domini perficientis, cervos." Vox enim Domini primo perfecit
superatores et repulsores venenosarum linguarum. "Et revelabit silvas." Et
tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum,
ubi cum libertate pascantur. Aug. ad Ps. 28. 9.
[298] Vid. ad l. vi. c. 3.
[299] Vid. inf. l. vii. c. 11.
[300] Vid. l. x. s. 53.
[301] In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam praeteritum,
quasi transierit, neque quicquam futurum quasi nondum sit; sed quidquid est
tantummodo est. Aug. lib. 83 quaest. qu. 19.
[302] Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne
moriamini in peccatis vestris. Tamquam enim in eo quod dixerunt, 'Tu quis
es,' nihil a
|