i. c. 7. p. 36. Irrisione foeda tanquam proprio
quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichaei. Vid. sup. s. 16. et l.
iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiae Faust. et
Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes
Manichaei catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes,
commovent imperitos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. s. 4. "Exstitit quaedam
perditissima secta Manichaeorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit;
reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo
non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.
[127] Vid. sup. ad s. 19.
[128] Noli foras ire; in teipsum redi, in interiori homine habitat veritas.
Aug. de Vera Relig. c. 39. Vide inf. l. vii. c. 7 et 10.
[129] Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra, et
sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus.
Honoramus sane Memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad
mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera
religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si qui antea sentiebant,
timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem
sacerdotem ad altare etiam super sanctum corpus Martyris ad Dei honorem
cultumque constructum, dicere in precibus, offero tibi sacrificium Petre,
vel Paule, vel Cypriane; cum apud eorum Memorias offeratur Deo, qui eos et
homines et Martyres fecit, et sanctis suis Angelis caelesti honore
sociavit; ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias
agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem
invocato in auxilium, ex illorum memoriae renovatione adhortemur?
Quaecumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in Martyrum locis,
ornamenta sunt Memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tamquam
deorum. Quicumque etiam epulas suas eo deferunt, quod quidem a Christianis
melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo;
tamen quicumque id faciunt, (quas cum apposuerint, orant, et auferunt, ut
vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur,) sanctificari sibi eas
volunt per merita Martyrum in nomine Domini Martyrum. Non autem esse ista
sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur
sacrificium Christianorum. De Civ. Dei, l. viii. c. 27.
[130] Iisdem rationibus adductus Augustinus ipse, nondum Episcopus,
Hipponensibus persuasit morem istum ultro abolere (vid. ejus Ep. 29.)
|