FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388  
389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
mpore frumenti vini et olei sui, multiplicatus est," ut non inveniat "Idipsum," id est naturam incommutabilem et singularem, quam secutus non erret et assecutus non doleat. Aug. de Vera Relig. cap. 21. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur: qualis est illa de qua dicitur, "deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem." (Sap. 9.) Talis anima, temporalium bonorum decessione et successione, i. e. "a tempore frumenti, vini et olei sui," innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod praeceptum est, "Sentite de Domino in bonite, et in simplicitate cordis quaerite illum." (Sap. 1, 1.) Ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est.--Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores aeternitatis et Unitatis esse debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhaerere. August. in Psal. 4. [229] Non dictum est, aut "Obdormivi, et somnum cepi" aut "Obdormio et somnum capio:" sed, "Obdormiam, et somnum capiam." Tunc "corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate:" "tunc absorbebitur mors in victoriam," Id. Ib. [230] Dolorem corporis non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quae jam forte didiceram, a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Soliloq. i. s. 21. [231] Isaias ergo inter illa quae arguit iniqua, et justa praecepit, et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam ceteri prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista quam Propheta potius diceretur. Aug. de Civ. Dei, xviii. 29. [232] Vid. sup. l. viii. s. 4. De hac nominum inscriptione vid. Bingham, l. x. c. 2. s. 6. "Quid autem aliud agit totum tempus, quo Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quae fides et qualis vita debeat esse Christani; ut cum "se ipsos probaverint, tunc de m
PREV.   NEXT  
|<   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388  
389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

somnum

 

qualis

 
Domino
 

vehementer

 

frumenti

 

semper

 
induetur
 
fuisse
 

dolore

 

dolorem


sensurum
 
torquerer
 
didiceram
 

aperiret

 

Soliloq

 

quaerendo

 
acerrimo
 

toleraturum

 

fulgor

 

diebus


nihilo

 

dentium

 

intentione

 

sinebar

 

Quamquam

 

penitus

 

impediebar

 

volvere

 

quidem

 

mentibus


videbatur

 

impedit

 

discendo

 

veritatis

 

praedixit

 
Bingham
 
inscriptione
 

nominum

 

debeat

 

Christani


probaverint
 
audiant
 

tempus

 

Catechumenorum

 

tenent

 

futura

 
Christo
 

Ecclesia

 
populo
 

peccatori