FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380  
381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt. (De 83 div. quaest. qu. 80.) Et illos respuit Ecclesia Catholica, et expellit eos ex ovibus, et a simplici et vera fide; et confirmatum est hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis praeter peccatum. Aug. in Ps. l. c. [178] Photiniani principium Filio Dei ex utero virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Aug. Ep. 147. c. 7. [179] Esse enim ad manendum refertur; itaque quod summe ac maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Aug. de Mor. Manich. c. 6. Vid. sup. c. 11. [180] Per hoc enim Mediator per quod et homo, per hoc et via. Quoniam si inter eum qui tendit, et illud quo tendit, via media est, spes est perveniendi; si autem desit, aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 2. Quid enim prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum [crucis] conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari? Aug. de Trin. iv. 15. [181] Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento, universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Aug. Enchirid. c. 98. [182] Ad hanc vitae suae partem, ut videtur, respicit Aug. ad Romanianum scribens (c. Acad. ii. s. 5.) simul tamen conversionem subindicat, cui haec viam sensim muniebant, quaeque a lectione ejusdem Apostoli profecta est; quam tamen pro amici indole, adhuc Manichaeismi tenebris obvoluti, obscurius tangit. "Quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa nos arreptura erat, illam qua lenta aestuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce tibi libri quidam pleni--ubi illi flammulae instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas, incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de me fortasse et tu credis, (quid amplius dicam?) etiam mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quae hominum pompa, quae inanis famae cupiditas, quod denique hujus
PREV.   NEXT  
|<   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380  
381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

incredibile

 

dicitur

 
hominis
 

Quoniam

 

prodest

 

eundum

 
tendit
 
totumque
 

suscepisse

 

hominem


glorietur
 
Enchirid
 
Domino
 

admonere

 

invenitur

 

gloriatur

 
hominum
 

scribens

 

partem

 

videtur


Romanianum

 

respicit

 

intuentes

 

Altissimo

 

quippe

 

denique

 

portari

 

venienti

 

dedignatur

 

saluberrimo


sacramento

 

inanis

 

sanctarum

 

Scripturarum

 

vultus

 
cupiditas
 
facies
 

universa

 

dixerim

 

conversionem


concitarunt
 
quidam
 

aestuabamus

 

meipso

 

arbitrabamur

 

maximam

 
flammulae
 

instillarunt

 
fortasse
 

amplius