FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381  
382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
mortalis vitae fomentum atque retinaculum commovebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tantum, confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est, et medullitus implicata: verum autem ipsa me ad se nescientem rapiebat. Itaque titubans, properans, haesitans, arripio apostolum Paulum: Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut eos vixisse manifestum est, si eorum litterae atque rationes huic tanto bono adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime. Tunc vero quantulocunque jam lumine asperso, tanta se mihi philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui ejus incognitae fame semper arsisti, sed si ipsi adversario tuo--eam demonstrare potuissem--quicquid eum acriter commovet in quascunque delicias abjiciens et relinquens, ad hujus pulchritudinem--mirans, anhelans, aestuans advolaret." [183] Vid. sup. ad l. iv. s. 18. p. 55. not. 83. [184] Simplicianus postea "beatissimo successit Ambrosio, ecclesiae Mediolanensis antistes," (Retract. ii. 1.) ad eum scripsit Aug. "libros duo de diversis quaestionibus" (Opp. t. vi. p. 82 sqq.) eumque patrem appellat (ib.) et "affectum ejus paternum ex ejus benignissimo corde non repentinum et novum, sed expertum plane cognitumque" grate agnoscit, (Ep. 37.) "censuram" ejus in libros suos, "si qui in sanctas ejus manus forte pervenerint, corrigentis," expetit. (ib.) Ad ipsum etiam scribit Ambrosius, eum "fidei et adquirendae cognitionis divinae gratia totum orbem peragrasse, et quotidianae lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitae hujus tempus deputasse, acri praesertim ingenio etiam intelligibilia complectentem, utpote qui etiam philosophiae libros quam a vero sint devii demonstrare soleat." (Ep. 65. s. 5. p. 1052. ed. Ben.) vid. plur. ap. Tillemont. Hist. Eccl. t. x. p. 169, Art. S. Simplicien. [185] "Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis" (Ambr. Ep. 65. ad Simplic. fin.) "in eo et veteris affectum amicitiae, et, quod plus est, paternae gratiae amorem recognosco." (Id. Ep. 35.) Parentem vero eum ideo vocasse conjicitur quod eum ad baptismum suscipiendum praeparaverit; Aug^1. autem verba id potius innuunt Ambrosium eum ipso sacramento imbuisse. [186] Quod initium sancti Evangelii, cui nomen est secundum Joannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi Ecclesiae praesidebat Episcopus, solebamus audire, aureis literis conscribendum, et per omnes Ecclesias in l
PREV.   NEXT  
|<   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381  
382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

libros

 

philosophiae

 
affectum
 

postea

 

demonstrare

 

soleat

 
praesertim
 
fomentum
 

ingenio

 

complectentem


utpote
 
intelligibilia
 
Simplicien
 

deputasse

 

Tillemont

 

expetit

 
corrigentis
 

scribit

 

retinaculum

 

pervenerint


censuram

 

sanctas

 

Ambrosius

 

nocturnis

 

lectioni

 

diurnis

 

vicibus

 

quotidianae

 

peragrasse

 

cognitionis


adquirendae

 

divinae

 

gratia

 

tempus

 

parentis

 
secundum
 
Joannem
 

quidam

 

Platonicus

 

Evangelii


imbuisse
 
sacramento
 

sancti

 

initium

 

sancto

 

literis

 
aureis
 

conscribendum

 
Ecclesias
 

audire