ene effecta est circa fin. mensis Augusti vel
initio Sept. A.D. 386.
[215] "Quem montem intelligere debemus nisi eundem Dominum Christum, de quo
et alius Propheta dicit: 'erit--manifestus mons Domini, paratus in cacumine
montium?' Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tamquam lacte
nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia;
nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam: manat
quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili
parvulis gratis infunditur." Aug. ad loc.
[216] Vid. sup. l. v. c. 9. not. 109. p. 72.
[217] Vid. sup. l. vi. s. 17. et not. ibid.
[218] Quid sinu Abrahae significari crediderit Augustinus, aperuit ipse
postea in lib. 4. de Anima et ejus Origine, c. 16. n. 24: "Sinum Abrahae
intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo
Abrahae dictum non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum
gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus."
[ed. Ben.] Neque tamen id in hoc loco voluisse videtur Aug. se omnino
nescire, quid sit quod nomine "Abrahae sinus" designet Dominus, verum
qualis sit ejus loci indoles, qualia gaudia; occulta enim esse, et nobis,
qui adhuc in carne sumus, minus posse intelligi. Caeterum, ubique, de illo
agens loco, sibi constat Aug. Eum "secretum" esse, "ubi erat
Abraham;--sinus erat, quia secretum erat." Serm. 14. c. 3. "secretae
cujusdam quietis habitatio." Ep. 164. s. 7. "Sinu ejus, h. e. in secreto
quietis ejus." De Gen. ad litt. l. xii. s. 63. "Ejus sinum i. e. nescio
cujus felicitatis magnum abditumque secretum." c. Faust. xxxiii. 5. quomodo
etiam universe "justos defunctos in _occultis_ piorum sedibus quietos" esse
ait (de Civ. Dei, i. 13.) et iisdem fere verbis ubique utitur, unde constat
eum non de loco ambiguum haessisse, sed de gaudiis quibus "animae justorum
ac piorum defunctorum, quas in requie vivere dubitare fas non sit," (de
Civ. Dei. xiii. 19.) ibi fruantur, cum certum sit ipsos plenioribus gaudiis
post resurrectionem esse potituros. Caeterum eandem dubitationem de "sinu
Abraham" cernere licet ap. Greg. Naz. Orat. Funebr. in S. Caesar, med.
[Greek: en kolpois Abraam, hoitines de houtoi eisin, anapausoio].
[219] Id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, (ait
Aug. de Ordin. i. s. 6. de hac agens vitae ejus parte) ita ut aut primam si
tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem
pe
|