ocis eminentissimis proponendum
esse dicebat. Sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia "Verbum
caro factum est et habitavit in nobis." Aug. de Civ. Dei, x. c. 29.
[187] "Victorinus, natione Afer, Romae sub Constantio principe rhetoricam
docuit, et in extrema senectute, Christi se tradens fidei, scripsit
adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, qui nisi ab eruditis,
non intelliguntur, et commentarios in Apostolum. Hieron. Virr. Ill. c. 101.
De eo etiam, ut videtur, scribit Gennadius de Virr. Ill. c. lx. eum
"commentatum fuisse Christiano quidem et pio sensu; sed utpote saeculari
literatura occupatus homo, et nullius magisterio in divinis Scripturis
exercitatus, levioris ponderis sententiam figuravit." cf. Hieron. Praef. in
Comm. in Gal. vid. plur. ap. Tillemont. l. c. p. 170 sqq. Quaedam ejus
opera adhuc exstant.
[188] Aeneid. viii. 698-700.
[189] Vid. Aug. Ep. 17.
[190] Symbolum sc. Apostolicum, quod Catechumenis memoria tenendum
tradebatur, ab iis autem reddebatur i.e. publice recitabatur antequam
Sacramento Baptismi initiarentur: "Sacrosancti martyrii Symbolum, quod
simul accepistis et singuli hodie reddidistis, verba sunt inquibus matris
Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus,
solidata firmatur. 'Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id
quod positum est, quod est Christus Jesus.' Accepistis ergo et reddidistis,
quod animo et corde retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod
in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini: in quo etiam
dormientes corpore, corde vigiletis. Fides ergo haec et salutis est regula
"credere nos in Deum Patrem omnipotentem, &c." (Aug. Serm. 215. in
redditione symboli.) "Die sabbati quando vigilaturi sumus in Dei
misericordia, reddituri estis non Orationem sed symbolum. (Id. Serm. 58. s.
ult.) Ista quae breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem
verbis memoriae commendare et ore proferre debetis. (Id. Serm. 214. in
tradit. Symb. 3. s. 2.) Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo
debetis scribere, sed audiendo perdiscere nec cum didiceritis, scribere,
sed memoria semper tenere atque recolere.--"Hoc est Testamentum quod
ordinabo eis post dies illos," dicit Dominus, "dando legem meam in mente
eorum, et in corde eorum scribam eam." Hujus rei significandae causa,
audiendo Symbolum discitur; nec in tabulis vel in aliqua materia sed in
corde scribitur. (Id. Serm. 212. s. 2.) Vid. et Lit
|