FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374  
375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
Deinde veni in has terras, hic septentrionem cui me crederem, didici. Animadverti enim et saepe in sacerdotis nostri [Ambrosii] et aliquando in sermonibus tuis [Theodore] cum de Deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiae gremium celeriter advolarem, fateor uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum haec essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum sinum raperem, ibique conquiescerem, Aug. de vita beata, s. 4. [149] Romanianus cognatus fuit Alypii (Aug. Ep. 27 ad Paulin.) indole Augustino ipsi mirabili (c. Acad. i. 1. ii. 1.) "ab ineunte adolescentia divitiarum circumfluentia exceptus," (ib.) et rebus, "quae putantur adversis ex illecebrosis vitae gurgitibus ereptus." (ib.) Divitias ejus amplissimas plus semel memorat Aug. (c. Acad. l. c.) tum quoque lites, quibus exercitatus est, molestas, (c. Acad. l. c. ii. 1, 2.) et quibus obnubilatum est ejus ingenium ita ut paene omnes lateret (c. Acad. ii, 2.) tum vero maxima ejus erga Aug. ipsum beneficia, quem "adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo et sumtu et (quod plus est) animo exceperit; patre orbatum amicitia consolatus sit, hortatione animarit, ope adjuverit; Carthaginem, illustrioris professionis gratia, remeantem necessariis omnibus sustentaverit;"--"postremo, quidquid de otio meo modo gaudeo, quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me, quod quaero intentissimus veritatem [Anno ante baptismum ejus haec scripta sunt] quod invenire jam aggredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse confido, tu animasti, tu impulisti, tu fecisti." (c. Acad. ii. 2.) Eum, in Manichaeorum haeresin "secum praecipitem dedit" Aug. (c. Acad. i. s. 3.) unde etiam eum pariter emersisse sperandum est, cum Aug. scripta diligentissime sibi comparaverit; (Ep. 27.) neque tamen diffitendum est, Aug. tum in libris contra Academicos eum timide admodum ad veram hanc philosophiam adhortasse, et Paulino commendasse, "qui ex omni, aut ex magna parte per linguam ejus sanaretur." (ib.) [150] Dolor, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat; sed cum ad melius cog
PREV.   NEXT  
|<   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374  
375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

quibus

 

scripta

 
impulisti
 

animasti

 

aggredior

 

summum

 
confido
 
perventurum
 

invenire

 

baptismum


mortuarum
 
sustentaverit
 
omnibus
 

postremo

 

quidquid

 

necessariis

 
remeantem
 

adjuverit

 

Carthaginem

 

illustrioris


gratia

 

professionis

 

gaudeo

 

respiro

 

curarum

 

resipisco

 

intentissimus

 

quaero

 

fecisti

 

oneribus


cupiditatum

 

superfluarum

 

vinculis

 

evolavi

 

depositis

 
veritatem
 
arbitrantur
 

nonnulli

 

corpore

 

potest


praecipue
 
linguam
 

sanaretur

 

naturis

 

aliquod

 

melius

 
recusat
 

resistit

 
doleat
 

quodam