FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364  
365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   >>   >|  
? Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodam modo, et portiuncula naturae ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent: et si negant, leguntur, et convincuntur.--Vis, o nefande, false Electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Aug. in Ps. loco proxime cit. Inviti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia. Fortunat. Disp. 2. s. 20. Dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere. ib. s. 21. Sive bonum geramus, non est carnis; quia "manifesta sunt opera carnis" &c. sive malum geramus, non est animae, quia "fructus spiritus pax" &c. Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 177. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. Secundinus Ep. ad Aug. s. 2. [114] Veros Academiae novae sensus alias aperit Aug., et quare in disputando aliis potius adversati sint, quam suam aliquam sententiam defenderint, unde pro Scepticis habiti sint; id vero pro istorum temporum ratione, vel utiliter factum esse contendit. "Sat est ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc verisimilem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea quae se cognosceret anima, velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quae nisi paucis sapientibus ignotae essent, non posse nisi veri simile nominari. Haec et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint, aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur, instituit vir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quo
PREV.   NEXT  
|<   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364  
365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   389   >>   >|  



Top keywords:

potuistis

 

peccatum

 
geramus
 

carnis

 

contraria

 
factum
 
potius
 
opinionem
 

veritas

 

generari


habitaret
 

ageretur

 

Quidquid

 
intelligibilem
 
civiles
 
vocabat
 
aliarum
 

mundos

 

virtutes

 
Itaque

cognosceret

 

verisimilem

 

illius

 

imaginem

 

expoliri

 
sentire
 

animis

 

scientiam

 

manifestum

 

stultorum


veritatem

 

tactuque

 
serenari
 

sensibilem

 

simile

 

voluerit

 

docere

 
homines
 

opiniones

 

falsas


quoslibet

 

sciens

 

consuetudinem

 

humanam

 

vindicaverint

 
graviter
 
quisquis
 

peccat

 

instituit

 

credatur