FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363  
364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   >>   >|  
kiasmati tes sarkos ouk echonti phusin kratoumenen]. (Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. Bibl. Gr. t. v. p. 284.) Sic Manichaeus es, qui nec crucifixum credis, _quia_ nec natum credis. Aug. Serm. 116, s. 4. Sunt hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. "Verbum caro factum est," prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorem nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. Ib. Serm. 237. s. 1. Photiniani, homo tantum; Manichaei, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Aug. Serm. 37. [110] Sup. l. i. s. 10. [111] Vid. sup. l. iv. s. 8. [112] Vid. sup. iii. c. 12. init. [113] Qui sunt isti Electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem ceteris magisque sacrilegam proferunt, Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem; quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gens tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus: sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato: sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa
PREV.   NEXT  
|<   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363  
364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383   384   385   386   387   388   >>   >|  



Top keywords:

tenebrarum

 

divinum

 
Manichaei
 

falsum

 

nostrorum

 
tantum
 
substantiam
 
quidquid
 

crimine

 

visceribus


dicunt
 

mortuus

 

peccat

 
credis
 
credunt
 
commiscuit
 
inquit
 

commixtus

 

timuit

 
fieret

mundus

 

cavens

 

antequam

 

peccas

 

rebellaverit

 
adversus
 

sacrilegam

 

magisque

 

proferunt

 

ceteris


pejorem

 

statim

 
defensionem
 

impiam

 

peccavi

 

Fabric

 

gessit

 
bellum
 

adveniente

 

videntur


quidem

 

excusare

 

peccato

 

dicimur

 

premimur

 
gentis
 
peccare
 

excusant

 

kiasmati

 

immaculabilis