FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354  
355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   >>   >|  
tamen propter misericordiam vel potius propter invidiam nummos dari. Quid hic prius arguam, crudelitatem an vecordiam? Ib. c. 16. Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est? Falsa misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem. Aug. in Ps. 140. s. 11. [Greek: Para Manichaiois eleos ouk estin, alla kai echthron esti, par' autois, to eleein peneta]. Athanasius Hist. de Arian. ad Monach. c. 61. [Greek: Ten de eis tous penetas ginomenen diaballousi philanthropian, tes hules einai legontes therapeian]. Theodoret. Haer. Fab. l. 26. [61] Sed me duo quaedam maxime, quae incautam illam aetatem facile capiunt, per admirabiles adtrivere circuitus, quorum est unum familiaritas, nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis, tamquam sinuosum aliquod vinculum multipliciter collo involutum. Alterum quod quaedam noxia victoria pene mihi semper in disputationibus proveniebat disserenti cum Christianis imperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat adolescentis animositas, et impetu suo in pervicaciae magnum malum imprudenter vergebat. Quod altercandi genus quia post eorum auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. Ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum proventu amor in illos quotidie movebatur. Ex quo accidebat, at quidquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam verum esse, pro vero approbarem. Ita factum est, ut quamvis pedetentim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam viventi animae praeferentes. [vid. sup. s. 18. not. 60.] Aug. de duab. anim. c. Manich. s. 11. "Visum est huc ascribere Augustini locum ex lib. 3. contra Litteras Petiliani Donatistae, c. 17: 'Me etiam presbyterum fuisse Manichaeorum, vel falsus vel fallens mirabili temeritate contendat. Verba tertii libri Confessionum mearum, quae per seipsa, et de multis ante et postea dictis, manifestissima sunt legentibus, sub quo ei videtur intellectu proponat atque arguat.' Quaenam vero sint verba illa, quae suo avulsa loco proterve interpretabatur Petilianus, nobis incompertum est; forte an ista capitis sexti: 'Nam versum et ca
PREV.   NEXT  
|<   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353   354  
355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   >>   >|  



Top keywords:

mendicus

 

membrum

 
buccella
 

quaedam

 

quidquid

 
propter
 
quibusdam
 
sciebam
 

optabam

 

quotidie


potius
 

accidebat

 

dicerent

 
movebatur
 
approbarem
 
stipulam
 
nitidam
 

viventi

 

animae

 
praeferentes

homines

 

sequerer

 

factum

 

quamvis

 

pedetentim

 
misericordiam
 

proventu

 

auditionem

 

aggressus

 

magnum


imprudenter

 

vergebat

 
altercandi
 

qualicumque

 

ingenio

 

illorum

 

invidiam

 
sermonibus
 

certaminum

 

certamina


nummos

 

tribuebam

 

lectionibus

 

poteram

 

libentissime

 
intellectu
 
videtur
 

proponat

 

arguat

 

Quaenam