FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  
nihil autem est molestum quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate quaereret, utereturne rebus veneriis, 'di meliora!' inquit; 'ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui; quamquam non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48 Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est. 49 At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere! Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset! Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere! 50 Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maximus factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? Atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse maior. XV. 51 Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibili
PREV.   NEXT  
|<   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58  
59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   >>   >|  



Top keywords:
delectatur
 

studio

 

iucundius

 

aetate

 

voluptates

 

fruitur

 
voluptatibus
 

tamquam

 

senectus

 
quibus

carere

 

molestum

 

quidem

 

fortasse

 
studiis
 

doctrinae

 

loquar

 
civilis
 

acutis

 

Crassi


pontifici

 

defectiones

 
gaudebat
 

delectabat

 

levioribus

 

diebus

 
praedicere
 

paucis

 
Scipionis
 
Naevius

fabulam

 

docuisset

 

Centone

 

Livium

 

pontifex

 

Tuditanoque

 

consulibus

 

Plautus

 

Truculento

 
Punico

processit
 

Pseudolo

 

adulescentiam

 

Licini

 
quodam
 

versiculo

 

senescere

 
pariter
 

institutis

 

crescunt