FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  
expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur. 44 Quorsum igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato escam malorum appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria. 45 Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodalis--sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis--epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur. XIV. 46 Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus, non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus. Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. 47 At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem;
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  



Top keywords:
quidem
 

delectationem

 

conviviis

 

delectant

 

sermonis

 

voluptati

 
maxime
 

omnino

 

epulis

 
voluptatibus

voluptate

 

amicorum

 

quidam

 

igitur

 
magnam
 

aequalibus

 

aviditatem

 
gratiam
 

quoque

 

delector


potionis

 

aetate

 
habeoque
 

vestra

 

restant

 

vobiscum

 
admodum
 

senectuti

 
haberet
 
coniunctionem

convivium

 

nominaverunt

 

Graeci

 

melius

 

metiebar

 

sermonibus

 

maiores

 

epularem

 

accubitionem

 
videantur

probare
 

propter

 

minimum

 

concenationem

 
compotationem
 

vocant

 

genere

 
tempestivis
 

fortasse

 

persequi