FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352  
353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   >>   >|  
orruptibiliter omnibus rebus administrandis regendisque praesentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam, oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non solum per discursum solis et lunae, et virtutes lucis, verum etiam per Electos suos. Per Electos autem suos purgari dicunt eamdem ipsam commixtam partem ac naturam Dei, manducando scilicet et bibendo: quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri; quae cum ab Electis, velut sanctis, in refectionem corporis manducando et bibendo assumuntur, per eorum sanctitatem solvi, signari et liberari. Aug. de Nat. boni c. Man. c. 44. Ipsam vero boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum et de omnibus ejus elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos suos per alimenta quae sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam purgari putant in Electis suis eo genere vitae, quo vivunt Electi Manichaeorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, ecclesiam suam constare voluerunt. In ceteris autem hominibus, etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonae divinaeque substantiae quae mixta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, artius et inquinatius colligari putant. (de Haer.) Cibi qui de frugibus et pomis parantur, si ad sanctos, id est, ad Manichaeos veniant, per eorum castitatem et orationes et psalmos quidquid in eis est luculentum et divinum purgatur, id est, ex omni parte perficitur, ut ad regna propria sine ulla sordium difficultate referatur. de mor. Manich. ii. 15. Nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui Electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros caelorum. Tales sunt Electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum, vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Aug. in Ps. l. c. [58] Quod ea, quae vobis quasi purganda offeruntur ad epulas, nefas putatis, si quis alius praeter Electos ad cibandum tetigerit, quantae turpitudinis et aliquando sceleris plenum est? Siquidem saepe tam multa dantur, ut consumi facile a paucis non possint. Et quoniam sacrilegium putatur, vel aliis dare, quod redundat, vel certe abjicere, in magnas contrudimini cruditates
PREV.   NEXT  
|<   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352  
353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   >>   >|  



Top keywords:

dicunt

 

Electos

 
omnibus
 

Electi

 

bibendo

 
alimentis
 
partem
 
manducando
 

Auditoribus

 

salvatores


putant
 

commixtam

 

Electis

 
liberari
 
ligatam
 
virtutes
 
purgari
 

luculentum

 

Christus

 
thesauros

mittimus

 

crucifixus

 

divinum

 

caelorum

 

salvandi

 
purgatur
 

orationibus

 

propria

 

perficitur

 

Manich


difficultate

 

referatur

 
sordium
 

psalmis

 

nostris

 

purgamus

 

illuminati

 
Manichaei
 

inquiunt

 

purganda


dantur

 

consumi

 

facile

 

Siquidem

 

turpitudinis

 
quantae
 
aliquando
 

sceleris

 

plenum

 

paucis