FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   325   326   327   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349  
350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   >>   >|  
c. 30 sqq. [48] Decalogus enim legis decem praecepta habet, quae sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines.--Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines.--Haec jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.--Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo.--Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, projicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam projicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Aug. Serm. 9. de x Chordis, c. 5, 6, 7. [49] Honor hominis verus est imago ac similitudo Dei, quae non custoditur nisi ad ipsum, a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaeretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Aug. de Trin. xii. 11. [50] Cave putes quidquam potuisse verius dici quam id quod dictum est, _Radicem omnium malorum esse avaritiam_ (1 Tim. 6, 10.) h.e. plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere conservandae modus. Avaritia enim--non in solo argento vel in nummis--sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicunque omnino plus vult quisque quam sat est. de Lib. Arb. l. iii. s. 48. Hoc est quod persuasum est [Adamo et Evae] ut suam potestatem nimis amarent, et, cum Deo pares esse vellent, illa medietate, per quam Deo subjecti erant, et corpora subjecta habebant,--male uterentur, i.e. contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent; dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Aug. de Gen. c. Man. l. ii. s. 22. [51] Tantum porro opportunitatis affert ad aliquid agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem, etiam plures inculpabiliter ducebant et qui facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. August. de Bono Conjugali, c. 15. [52] c. Faust. l. xxii. c. 71. Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem
PREV.   NEXT  
|<   325   326   327   328   329   330   331   332   333   334   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349  
350   351   352   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   >>   >|  



Top keywords:

facitis

 

canticum

 
cantatis
 

cantare

 

psalterium

 
Tantum
 
acceperant
 
continere
 

hominis

 

agendum


portare
 

melius

 

praeceptum

 
dilectionem
 
chordae
 
secundum
 
septem
 

faciendo

 

homines

 
pertineant

uterentur

 

corpora

 

subjecta

 

habebant

 

voluerunt

 
usurpare
 

amitterent

 

peccaret

 

contra

 

jusserat


persuasum

 

omnino

 
ubicunque
 

quisque

 

vellent

 

medietate

 

amarent

 
utique
 

potestatem

 

subjecti


affert

 

pietas

 

objicit

 

Faustus

 

tempore

 
possent
 
inculpabiliter
 

ducebant

 

facilius

 

nesciens