nt
instrumenta Domino punienti. Aug. in Ps. 7, 15.
[31] Nam et animae in ipsis peccatis suis nonnisi quamdam similitudinem
Dei, superba et praepostera, et ut ita dicam servili libertate sectantur.
Aug. de Trin. l. xi. c. 5. Ipsum etiam Deum Patrem peccantes imitantur
impia superbia, justi pia liberalitate c. Secundin. Manich. c. 10.
[32] Noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est: sed
potius multum dilige a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui
donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut
haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et
quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in
finem impudicus est, ab illo deseritur. Aug. de Sancta Virginitat. c. 42.
[33] Quippe ex eo misericordia dicitur quod _miserum_ faciat _cor_,
dolentis alieno malo. Aug. de Morib. Eccles. c. 27.
[34] Quid enim est detestabilius, et quod magis thesaurizet iram in die
irae, et revelationis justi judicii Dei, quam de malo alterius mala diaboli
similitudine laetari? Aug. de Catechiz. rud. c. 11. Et hoc fecit per infima
ministeria, quibus id agere voluptatis est, quos exterminatores et angelos
iracundiae, divinae Scripturae nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se
agatur boni. His similes sunt homines, qui gaudent miseriis alienis, et
risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, vel exhiberi volunt
"eversionibus" et erroribus aliorum. De Vera Relig. c. 40. Quis "eversori"
minari saltem audebat? [quo tempore Donatistae valuerunt] Ep. (ad Bonifac.)
185. c. 4. vid. et inf. l. v. c. 12.
[35] Nosti, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse,
nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata, mera et simplici
ratione eos qui se audire vellent introductores ad Deum, et errore omni
liberaturos. Quid enim me aliud cogebat, annos fere novem, spreta religione
quae mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac
diligenter audire, nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante
rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius
discussa et enodata veritate? Quis non his pollicitationibus illiceretur,
praesertim adolescentis animus, cupidus veri, etiam nonnullorum in schola
doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc
invenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas, et ab eis promissum
apertum et sincerum verum tenere atque haurire cupientem? Sed qua
|