FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  
scentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. 30 Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur. X. 31 Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi acciderit, non dubitat quin brevi sit Troia peritura. 32 Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus. 33 At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis viris ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere. Cursus est certus aetatis et una via naturae
PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  



Top keywords:
quidem
 

viribus

 

virium

 

corporis

 

adulescentiam

 

dicere

 
aetatis
 

quadriennio

 

fuerim

 
adulescentia

umquam

 

mature

 

consul

 

Hispania

 
convenire
 

proverbio

 

Punico

 
mallem
 

quibus

 

Itaque


quaestor

 

desiderat

 
voluit
 

rostra

 

videtis

 

enervavit

 
afflixit
 

senectus

 
consule
 
clientes

Thermopylas

 

veteri

 

depugnavi

 

laudatoque

 

militaris

 

assensus

 

hospites

 

Glabrione

 

tribunus

 
praestantior

Denique
 

ingeni

 

igitur

 

Pythagorae

 
requiras
 

Cursus

 

requirere

 
certus
 

naturae

 

debent