FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  
, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita, 'nihil habeo,' inquit, 'quod accusem senectutem'. Praeclarum responsum et docto homine dignum! 14 Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius: _sic ut fortis ecus, spatio qui saepe supremo_ _vicit Olumpia, nunc senio confectus quiescit._ Equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. Annos sepiuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur, onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur. 15 Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque videamus. VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? Ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? 16 Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere ilia, quae versibus persecutus est Ennius: _quo vobis mentes, rectae quae stare solebant_ _antehac, dementis sese flexere viai_ ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimu
PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  



Top keywords:
senectutem
 

Ennius

 

gerendis

 

consulatum

 

senectus

 

fortis

 
Paulus
 

optimi

 

Maximus

 
administrentur

quarto

 

agebat

 

consilio

 

publicam

 
auctoritate
 

defendebant

 

agebant

 
Coruncanii
 

Ceteri

 

corporibus


Fabricii

 

infirmis

 
quanta
 

causarum

 

quamque

 

placet

 
quartam
 

procul

 
quaeque
 
videamus

Nullaene

 

viribus

 

igitur

 

seniles

 

geruntur

 

iuventute

 

abstrahit

 

Quibus

 

Claudi

 
septemdecim

alterum
 

carmen

 

ipsius

 

exstat

 
oratio
 

consulatus

 

grandem

 
fuisse
 

accepimu

 

patribus