FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48  
49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>   >|  
ec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius: _unus homo nobis cunctando restituit rem;_ _noenum rumores ponebat ante salutem;_ _ergo plusque magisque viri nunc gloria claret._ 11 Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! Cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, 'mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti', 'certe', inquit ridens, 'nam nisi tu amisisses, numquam recepissem'. Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti, augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute gererentur; quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri. 12 Multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior. Qui sermo, quae praecepta! Quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae: omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem. V. 13 Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocrati
PREV.   NEXT  
|<   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48  
49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>   >|  



Top keywords:
Tarentum
 

contra

 

praestantior

 

quidem

 

qualem

 

admodum

 
senectus
 

consul

 

magnus

 
memoria

litterae

 

Romano

 

homine

 

antiquitatis

 
scientia
 

praecepta

 

civium

 
Quanta
 

notitia

 

Multae


auguri

 

domique

 
ferrentur
 

publicam

 

gererentur

 

auspicia

 
salute
 

publicae

 
auspiciis
 
optimis

praeclara

 

laudatio

 

manibus

 

legimus

 

philosophum

 

contemnimus

 

consularis

 

tenebat

 

cognovi

 
admirabilius

mortem
 

oculis

 

exstincto

 

pugnas

 
navalisve
 

pedestris

 

triumphos

 
expugnationes
 

urbium

 

senectutem