FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
s. 17 Nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi, non faciat ea, quae iuvenes. At vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet; 18 nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam exscisam esse cognovero. 19 Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. 20 Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. _Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?_ sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in primis: _proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli._ Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis. VII. 21 At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium civium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset Lysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. Omnia quae curant meminerunt,
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:
memoriam
 

igitur

 

consul

 

consilio

 

sententia

 

gerenda

 
senibus
 

sustentatas

 

restitutas

 
reperietis

labefactatas

 

adulescentibus

 

maximas

 

publicas

 
vestram
 

poetae

 

percontantur

 
amisistis
 

paeniteret

 

tantam


publicam

 

excursione

 
eminus
 

hastis

 

consilium

 

summum

 
amplissimum
 

maiores

 
quidem
 
appellassent

senatum

 

nostri

 

Lacedaemonios

 

magistratum

 

gerunt

 

gladiis

 

audire

 

comminus

 

voletis

 
legere

uteretur
 

ratione

 

essent

 

nominantur

 
externa
 

aetatis

 

legens

 
sepulcra
 

vereor

 

patres