FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186  
187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   >>   >|  
eus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri. 46. Docuisti me, Pater bone, [Sidenote: Rom. 14, 20.]_Omnia munda mundis_; _sed malum_ esse [Sidenote: 1 Tim. 4, 4.]_homini qui per offensionem manducat_; et _omnem {191} creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur_; et quia [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_esca nos non commendat Deo_; et ut [Sidenote: Col. 2, 16.]_nemo nos judicet in cibo aut in potu_; et ut [Sidenote: Rom. 14, 3.]_qui manducat non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet_. Didici haec; gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei: eripe me ab omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. [Sidenote: Gen. 9, 2. 3.]Scio Noe omne carnis[276] genus quod cibo esset usui manducare permissum; [Sidenote: 3 Reg. 17, 6.]Eliam cibo carnis refectum; [Sidenote: Mat. 3, 4.]Joannem mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum. [Sidenote: Gen. 25, 34.]Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum; et [Sidenote: 2 Reg. 23, 15-17.]David propter aquae desiderium a seipso reprehensum; et [Sidenote: Mat. 4, 3.]Regem nostrum non de carne, sed de pane esse tentatum. [Sidenote: Num. 11.]Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari. 47. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. Et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est; magnificet nomen tuum. Ego autem non sum, quia peccator homo sum. Sed et ego magnifico nomen tuum; et [Sidenote: Rom. 8, 34.]_interpellat te pro peccatis meis_ qui [Sidenote: Joh. 16, 33.]_vicit saeculum_, numerans me inter [Sidenote: 1 Cor. 12, 22.]_infirma membra corporis_ sui, [Sidenote: Ps. 138, 16.]_quia et imperfectum ejus_[277]* _viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur_. [Sidenote: XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.] 48. De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro; cum adsunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi videor; fortasse* fallor. Sunt enim {192} et istae plangendae tene
PREV.   NEXT  
|<   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186  
187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

manducat

 
carnis
 
manducantem
 

immunditiam

 
judicet
 

adversus

 
odorum
 

magnus

 

tentationibus


magnificet
 

Quisquis

 

positus

 

necessitatis

 

magnifico

 

interpellat

 

meruit

 

peccator

 

improbari

 

aliquantulum


constrictione
 

decernam

 
tenendi
 

concubitu

 

temperata

 
Itaque
 

relaxatione

 

attingere

 

ulterius

 

quotidie


Domine

 

rapiatur

 

concupiscentiam

 

praecidere

 

bibendi

 
manducandi
 

gutturis

 

absunt

 

requiro

 

respuo


adsunt

 

satago

 

illecebra

 

illecebras

 

paratus

 
fallor
 
plangendae
 

fortasse

 
videor
 

semper