FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182  
183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   >>   >|  
nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. Et quid quaero quo loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? Habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te. [Sidenote: XXVI. Ubi invenitur Deus.] 37. Ubi ergo te inveni ut discerem te? Neque enim jam eras in memoria mea, priusquam te discerem. Ubi ergo inveni te ut discerem te, nisi in te supra me? Et nusquam locus, et recedimus, et accedimus[267], et nusquam locus. Veritas, ubique, praesides omnibus consulentibus te, simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit. [Sidenote: XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchitrudo.] 38. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! Et ecce intus eras, et ego foris, et ibi te quaerebam; et in ista formosa quae fecisti, deformis irruebam[268]. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent[269]. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam. Fragrasti*, et duxi spiritum, et anhelo tibi. Gustavi, et esurio, et sitio. Tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. [Sidenote: XXVIII. Miseriae hujus vitae.] 39. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor; et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum; quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus; et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Contendunt {187} moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei. Hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. Numquid non [Sidenote: Job 7, 1.]_tentatio est vita humana super terram_? Quis velit molestias et difficultates? Tolerari jubes ea*, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter haec medius locus, ubi no
PREV.   NEXT  
|<   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182  
183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

nusquam

 
discerem
 

quoniam

 

Contendunt

 
omnibus
 

essent

 
Domine
 
nescio
 

victoria


miserere
 

audiunt

 

volunt

 

respondes

 

consulentibus

 

tolerare

 

didici

 

memoria

 

inveni

 
imples

Gustavi
 

prosperis

 

plenus

 
spiritum
 
anhelo
 

sublevas

 

esurio

 
exarsi
 

Miseriae

 

XXVIII


inhaesero
 

Tetigisti

 

medius

 
adversa
 

desidero

 

Numquid

 

misericors

 

Fragrasti

 

medicus

 
tolerat

Tolerari

 
difficultates
 

molestias

 
terram
 
humana
 

tentatio

 
abscondo
 

vulnera

 

Prospera

 
toleret