FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181  
182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   >>   >|  
rit odium[264]," et inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans, [Sidenote: Joh. 8, 40.]cum ametur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate: nisi quia sic amatur veritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse veritatem; et quia falli nolunt, nolunt convinci quod falsi sint? Itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate amant. [Sidenote: Joh. 5, 35.]Amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. Quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum se ipsa indicat, et oderunt eam cum eos ipsos indicat*. Inde retribuet eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere vult; se autem ut lateat aliquid non vult. Contra illi redditur ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. Tamen etiam sic dum miser est, veris* mavult gaudere quam falsis. Beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit. [Sidenote: XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.] 35. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quaerens te, Domine, et non te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem[265], quam, ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam. [Sidenote: XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.] 36. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti* tibi? quale sanctuarium* aedificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed in qua ejus parte maneas, hoc considero. Transcendi[266] enim partes ejus, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium; et veni ad partes ejus, ubi commendavi {186} affectiones animi mei, nec* illic inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis, nec affectio viventis, qualis est cum laetamur, contristamur*, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid hujusmodi est; ita
PREV.   NEXT  
|<   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181  
182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   >>   >|  



Top keywords:

veritatem

 

memoria

 
inveni
 

didici

 

nolunt

 
Sidenote
 

lateat

 
oderunt
 
veritate
 

animus


indicat
 

maneas

 

partes

 

aliquid

 

memoriae

 

oblitus

 

Domine

 

Itaque

 

veritas

 
donasti

corporalis
 

respiciens

 

paupertatem

 
deliciae
 
misericordia
 

obliviscimur

 

meminimus

 
metuimus
 

quidquid

 

hujusmodi


cupimus
 

contristamur

 

affectio

 
delector
 

reperiatur

 

viventis

 

reminiscor

 

invenio

 

laetamur

 
qualis

sanctae

 
habent
 

bestiae

 
intravi
 
considero
 

Transcendi

 
ipsius
 

recordarer

 

inveniebam

 
affectiones