FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179  
180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   >>   >|  
adipiscendae Graeci Latinique inhiant, caeterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, {183} utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione, velle responderent. Quod non fieret, nisi res ipsa cujus hoc nomen est, eorum memoria teneretur. [Sidenote: XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.] 30. Numquid ita ut* meminit Carthaginem qui vidit? Non: vita enim beata non videtur oculis, quia non est corpus. Numquid sicut meminimus numeros? Non: hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus*, et tamen adipisci eam volumus ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiam? Non: quamvis enim* et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant (quanquam nisi ex interiore notitia* non delectarentur, neque hoc esse vellent nisi delectarentur); beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. Numquid sicut meminimus gaudium? Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut vitam beatam miser: neque unquam corporis sensu gaudium meum vel vidi, vel audivi, vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi; sed expertus sum in animo meo quando laetatus sum, et adhaesit ejus notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diversitate de quibus me gavisum esse memini. Nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror; aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo. 31. Ubi ergo et quando expertus sum vitam meam beatam ut recorder eam, et amem et desiderem? Nec ego tantum, aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa voluntate vellemus. Sed quid est hoc quid si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati velint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare; nec ob aliud velit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint? Num* forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet ita se omnes beatos esse velle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se
PREV.   NEXT  
|<   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179  
180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   >>   >|  



Top keywords:

notitia

 

beatam

 
gaudium
 

Numquid

 

corporis

 
meminimus
 

aliquando

 
recolo
 
volumus
 

adipisci


velint
 

tristis

 

militare

 

memini

 

expertus

 

eloquentes

 

quaeratur

 

delectarentur

 

quando

 
dubitatione

memoria
 

vellent

 

recorder

 
pristinum
 
prorsus
 

paucis

 

tantum

 
desiderem
 

tametsi

 

recordans


perfusus
 

quodam

 

gavisum

 
turpibus
 

gaudio

 

detestor

 

possent

 

nossemus

 

interrogari

 
desiderans

honestis

 
exsecror
 

adsunt

 
Graeci
 
optare
 

inhiant

 
Latinique
 

quoniam

 

consonant

 
quemadmodum