FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177  
178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   >>   >|  
sibo eam ut pertendam ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi? Ecce ego ascendens per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo et istam vim meam, quae memoria vocatur, volens te attingere unde attingi potes, et inhaerere tibi unde inhaereri* tibi potest. Habent enim memoriam et pecora et aves; alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa quibus assuescunt, neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per {181} memoriam. Transibo ergo et memoriam, ut attingam eum qui separavit me a quadrupedibus, et volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Transibo et memoriam; et ubi te inveniam, vere bona et secura suavitas? et ubi te inveniam? Si praeter memoriam meam te invenio, immemor tui sum. Et quomodo jam inveniam te, si memor non sum tui? [Sidenote: XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.] 27. [Sidenote: Luc. 15, 8.]Perdiderat enim mulier drachmam, et quaesivit eam cum lucerna, et nisi memor ejus esset, non inveniret eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset? Multa me memini perdita quaesisse atque invenisse. Inde istud scio, quia cum quaererem aliquid eorum, et diceretur mihi, Num forte hoc est, num forte illud? tamdiu dicebam, Non est, donec id offerretur quod quaerebam. Cujus nisi memor essem, quidquid illud esset, etiam si mihi offerretur non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. Verumtamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago ejus, et quaeritur donec reddatur aspectui*. Quod cum inventum fuerit, ex imagine quae intus est recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus; nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur. [Sidenote: XIX. Quid sit reminisci.] 28. Quid cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur, et quaerimus ut recordemur? Ubi tandem quaerimus, nisi in ipsa memoria? Et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus: et cum occurrerit, dicimus, Hoc est; quod non diceremus nisi agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An* non totum exciderat, sed ex parte qua tenebatur pars alia quaerebatur; quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi quod deerat flagitabat? Tanquam
PREV.   NEXT  
|<   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177  
178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   >>   >|  



Top keywords:

memoria

 

memoriam

 
quaerimus
 

aliquid

 

inveniam

 
Sidenote
 

Transibo

 
oculis
 
tenebatur
 

offerretur


invenisse
 

perierat

 

dicimus

 

agnosceremus

 

recognoscitur

 

imagine

 

fuerit

 

aspectui

 

inventum

 
agnoscerem

semper
 

perditum

 

invenirem

 
quaerebam
 
quidquid
 

invenimus

 

Verumtamen

 
visibile
 

tenetur

 

quaeritur


quodlibet
 

corpus

 

veluti

 
reddatur
 

reminisci

 

exciderat

 

quaerebatur

 

meminissemus

 

obliti

 
fueramus

sentiebat

 
deerat
 

flagitabat

 
Tanquam
 
claudicans
 

consuetudine

 
volvere
 

solebat

 

detruncata

 
diceremus