FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176  
177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   >>   >|  
mur plagas coeli, aut siderum intervalla dimetimur*, vel terrae libramenta quaerimus: ego sum qui memini, ego animus. Non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi? Et ecce memoriae meae vis non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enim dicturus sum quando mihi certum est meminisse me oblivionem? An dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut {180} non obliviscar? Utrumque absurdissimum est. Quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini? Quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde illa imago possit imprimi? Sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum quibus interfui, sic facies hominum quas vidi, et caeterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria quas intuerer praesentes, et retractarem animo cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam non per seipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam quod jam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio? Et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis et inexplicabilis, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur. [Sidenote: XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.] 26. Magna vis est memoriae, nescio quid horrendum, Deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus? quae natura sum? Varia, multimoda vita, et immensa vehementer. Ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus, sive per imagines, sicut omnium corporum; sive per praesentiam, sicut artium; sive per nescio quas notiones vel notationes, sicut affectionum animi, quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria: per haec omnia discurro et volito; hac illac penetro etiam quantum possum, et finis nusquam; tanta vis est memoriae tanta vitae vis est in homine vivente mortaliter! Quid igitur agam, tu vera mea vita Deus meus? Transibo et hanc vim meam quae memoria vocatur, tran
PREV.   NEXT  
|<   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176  
177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   >>   >|  



Top keywords:

memoria

 

memoriae

 
oblivionem
 

memini

 

dicturus

 
imaginem
 

animus

 
omnium
 
nescio
 

oblivio


imagines
 

meminisse

 

quidquid

 

quando

 

horrendum

 

Sidenote

 

Transibo

 

nusquam

 

attingatur

 
obruitur

progrediendum
 

certus

 

quocumque

 
invenit
 
praesentia
 

quantum

 

profunda

 
meminerimus
 

inexplicabilis

 

incomprehensibilis


vocatur
 

penetro

 

corporum

 
praesentiam
 

artium

 

notiones

 

notatum

 

discurro

 

generibus

 
notationes

affectionum

 
vivente
 

homine

 
patitur
 
igitur
 

mortaliter

 
innumerabilium
 

plenis

 

natura

 
multimoda