FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175  
176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   >>   >|  
mus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae commendavit, aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit. [Sidenote: XV. Etiam quae absunt meminimus.] 23. Sed utrum per imagines, an non, quis facile dixerit? Nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. Nomino dolorem corporis, nec mihi adest dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a voluptate discernerem. Nomino salutem corporis eum salvus sum corpore: adest mihi quidem res ipsa; verumtamen nisi et imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordarer quid {179} hujus nominis significaret sonus. Nec aegrotantes agnoscerent salute nominata quid esset dictum; nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino numeros quibus numeramus, en adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. Nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea: neque enim imaginem imaginis ejus, sed ipsam recolo; ipsa mihi reminiscenti praesto est. Nomino memoriam, et agnosco quod nomino. Et ubi agnosco, nisi in ipsa memoria? Num et ipsa per imaginem suam sibi adest, ac non per seipsam? [Sidenote: XVI. Et oblivionis memoria est.] 24. Quid, cum oblivionem nomino, atque itidem agnosco quod nomino? unde agnoscerem nisi meminissem? Non eumdem sonum nominis dico, sed rem quam significat; quam si oblitus essem; quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. Ergo cum memoriam memini, per seipsam sibi praesto est ipsa memoria: cum vero memini oblivionem, et memoria praesto est et oblivio; memoria qua meminerim, oblivio quam meminerim. Sed quid est oblivio, nisi privatio memoriae? Quomodo ergo adest ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? At si quod meminimus memoria retinemus; oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem quae illo significatur agnoscere; memoria retinetur oblivio. Adest ergo ne obliviscamur, quae cum adest obliviscimur. An ex hoc intelligitur non per seipsam inesse memoriae cum eam meminimus, sed per imaginem suam? quia si per seipsam praesto esset oblivio, non ut meminissemus, sed ut oblivisceremur efficeret. Et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet quomodo sit? 25. [Sidenote: Gen. 3, 7.]Ego certe, Domine, laboro hic, et laboro in meipso: factus sum mihi terra difficultatis, et sudoris nimii. Neque enim nunc scruta
PREV.   NEXT  
|<   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175  
176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   >>   >|  



Top keywords:

memoria

 

Nomino

 
oblivio
 

praesto

 

memoriae

 
imaginem
 

nomino

 
seipsam
 
meminerim
 

oblivionem


meminimus
 

Sidenote

 

imagines

 

agnosco

 

meminissemus

 

nominis

 

corpore

 

memini

 

memoriam

 
agnoscere

laboro
 

corporis

 

adsunt

 
Domine
 
valeret
 

utique

 

privatio

 
oblitus
 

valerem

 

significat


eumdem
 

meminissem

 

agnoscerem

 
scruta
 

factus

 

Quomodo

 

difficultatis

 

sudoris

 

meipso

 
obliviscamur

comprehendet

 
retinetur
 

quomodo

 
itidem
 
obliviscimur
 

indagabit

 
inesse
 

oblivisceremur

 

intelligitur

 
tandem