FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
ari satis digne philosophia poterit cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere. 3 Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus: hunc librum ad te de senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio: apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem, qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam. II. 4 SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est: qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam: tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putassent. Primum quis coegit eos falsura putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. 5 Quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus: a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare? 6 LAELIUS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quo
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:
senectus
 

senectute

 

admirari

 

senectutem

 

tamquam

 

sapientiam

 
extremum
 

citius

 

aetatis

 
naturae

gravis

 

Deinde

 

potest

 

adeptam

 
videri
 

inconstantia

 

adulescentia

 
obrepit
 

accusant

 

octingentesimum


effluxisset

 

consolatione

 
permulcere
 

quamvis

 

agerent

 

octogesimum

 
Praeterita
 

necessitas

 
pueritiae
 
optant

adipiscantur

 

primis

 

putassent

 

petunt

 

perversitas

 

eandem

 

posset

 

Primum

 

putare

 
stultitiae

adulescentiae
 

afferat

 

falsura

 

coegit

 
genere
 

Obrepere

 

ferundum

 
caducum
 

vietum

 

molliter