FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173  
174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   >>   >|  
currant. Et quam multa hujusmodi gestat memoria mea quae jam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur! Quae si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus demerguntur, et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint indidem iterum* (neque enim est alia regio eorum), et cogenda rursus ut sciri possint, id est velut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. Nam cogo et cogito, sic est ut ago et agito, facio et factito. Verumtamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie jam dicatur. {177} [Sidenote: XII. Rerum Mathematicarum memoria.] 19. Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit; quia nec ipsae coloratae sunt, aut sonant, aut olent, aut gustatae, aut contrectatae sunt. Audivi sonos verborum quibus significantur cum de his disseritur; sed illi alii, istae autem aliae sunt: nam illi aliter Graece, aliter Latine sonant; istae vero nec Graecae nec Latinae sunt, nec aliud eloquiorum genus. Vidi lineas fabrorum, vel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnovit eas. Sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus quos numeramus; sed illi alii sunt quibus numeramus, nec imagines istorum sunt, et ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem qui non eos videt, et ego doleam ridentem me. [Sidenote: XIII. Memoria meminisse nos meminimus.] 20. Haec omnia memoria teneo, et quomodo ea didicerim memoria teneo. Multa etiam quae adversus haec falsissime disputantur audivi, et memoria teneo: quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa quae contradicuntur, et hoc memini; aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse cum ea saepe cogitarem. Ergo et intellexisse me saepius ista memini; et quod nunc discerno et intelligo, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo et meminisse me memini; sicut postea quod haec reminisci nunc potui si recordabor, utique per vim memoriae recordabor. [Sidenote: XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.] 21. Affectiones quoque
PREV.   NEXT  
|<   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173  
174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   >>   >|  



Top keywords:

memoria

 

memini

 
corporis
 

meminisse

 

Sidenote

 
aliter
 

sonant

 
numeramus
 
quomodo
 

continet


discrevisse
 

proprie

 

recordabor

 

imagines

 

rursus

 

intellexisse

 

quibus

 

postea

 

omnibus

 
Rideat

numeros
 

istorum

 

sensibus

 
araneae
 
lineas
 

fabrorum

 

tenuissimas

 
nuntiavit
 

carnis

 

cogitatione


qualiscumque
 

agnovit

 

oculus

 
dicentem
 

quisquis

 

meminerim

 

recondo

 

reminisci

 

utique

 
intelligo

discerno

 
discernere
 

cogitarem

 
saepius
 
recordamur
 

Affectiones

 
quoque
 

memoriae

 

Quomodo

 
affectus