fraternis cordibus, [Sidenote: Apoc.
8, 3.]_thuribulis tuis_. Tu autem, Doine, delectatus odore sancti templi
tui, [Sidenote: Ps. 50, 1.]_miserere mei secundum magnam misericordiam
tuam_, propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma
imperfecta mea.
6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim,
ut hoc confitear* non tantum coram te secreta [Sidenote: Ps. 2,
11.]_exsultatione cum tremore_ et secreto moerore cum spe; sed etiam in
auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium
mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et
consequentium et comitum viae meae. Hi sunt servi tui fratres mei, quos
filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo
tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo
praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id
ago _sub alis tuis_, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis
tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum,
sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem {171}
ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu
omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus
qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc
sim; [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_sed neque meipsum dijudico_: sic itaque
audiar.
[Sidenote: V. Homo sese totium non novit.]
7. [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_Tu_ enim, _Domine, dijudicas me_, quia etsi
_nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso
est_; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in
ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero
quamvis prae tuo conspectu me despiciam, aestimem me _terram et cinerem_;
tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe [Sidenote: Id. 13,
12.]_videmus nunc per speculum in aenigmate_, nondum _facie ad faciem_: et
ideo quamdiu [Sidenote: 2 Cor. 5, 6.]_peregrinor abs te_, mihi sum
praesentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero
quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes
est, [Sidenote: 1 Cor. 10, 13.]_quia fidelis es, qui nos non sinis tentari
supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut
possimus sustinere_. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de
me nesciam. Quoniam et quod de me sci
|