FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160  
161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   >>   >|  
rea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est, et paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes, me et fratrem[248] meum, et ait nobis quasi quaerenti similis: "Ubi eram?" Deinde nos intuens moerore attonitos: "Ponitis* hic, inquit, matrem vestram." Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod {163} talia saperet, atque inde me intuens: "Vide, ait, quid dicit." Et mox ambobus: "Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet: tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi ubi fueritis." Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente morbo exercebatur. 28. Ego vero cogitans dona tua, Deus invisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias tibi agebam, recolens quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulcro quod sibi providerat et praeparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse, nesciebam, et laetabar admirans quod sic mihi aperuisset*; quanquam et in illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, "Jam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitae hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem feminae, quam tu dederas ei, quaerentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: "Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet." Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo et sexto anno aetatis suae, tricesimo et tertio aetatis meae[249], anima illa religiosa et pia corpore soluta est. [Sidenote: XII. Quomodo luxerit mortem matris.] 29. Premebam oculos ejus, et confluebat in praecordia mea moestitudo ingens,
PREV.   NEXT  
|<   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160  
161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   >>   >|  



Top keywords:

corpus

 

inquit

 
aetatis
 
intuens
 

patria

 
quodam
 

essemus

 
Audivi
 

Ostiis

 

quibusdam


aperuisset
 

quanquam

 

sermone

 

nostro

 

postea

 

apparuit

 

fenestram

 

desiderare

 

plenitudine

 

commemorari


felicitatem
 

hominibus

 
concessum
 

adjungi

 

divinorum

 
volebat
 

vixerant

 

animus

 

humanus

 

transmarinam


peregrinationem

 

coeperat

 

bonitatis

 

nesciebam

 

admirans

 
laetabar
 

amicis

 

inanitas

 

amborum

 

conjuncta


conjugum

 

tegeretur

 

Quando

 

aderam

 

tertio

 
tricesimo
 
religiosa
 

quinquagesimo

 
saeculi
 

resuscitet