FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159  
160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   >>   >|  
a, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse, non est aeternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus* et relinquimus ibi religatas [Sidenote: Rom. 8, 23.]_primitias spiritus_[247], et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, [Sidenote: Sap. 7, 27.]_in se permanenti_ sine vetustate, atque _innovanti omnia_? 25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant {162} somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat*, dicunt haec omnia, [Sidenote: Ps. 99, 3.]_Non ipsa nos fecimus_, sed _fecit nos_ qui _manet in aeternum_: his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem angeli, [Sidenote: Ps. 76, 18.]nec per sonitum nubis, nec [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_per aenigma_ similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attingimus* aeternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiae, cui suspiravimus; nonne hoc est, [Sidenote: Mat. 25, 21.]_Intra in gaudium Domini tui?_ Et istud quando? An cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 51]_omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur_? 26. Dicebam talia*, et si non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus saeculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?" [Sidenote: XI. De ecstasi et morte matris.] 27. Ad haec ei quid responderim, non satis recolo. Cum inte
PREV.   NEXT  
|<   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159  
160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

sileant

 
sileat
 

quoniam

 

aeternum

 
suspiravimus
 

audiamus

 
carnis
 
verbum
 

verbis


momentum
 

loqueremur

 

generis

 

intelligentiae

 

Domine

 

spectatorem

 

gaudia

 

quando

 

interiora

 
sempiterna

recondat
 

absorbeat

 

Dicebam

 
gaudium
 
Domini
 

resurgemus

 

immutabimur

 
rapiat
 

praestitit

 

felicitate


contempta
 

Cumulatius

 

morerer

 
cupiebam
 

immorari

 

christianum

 

catholicum

 

priusquam

 

viderem

 
terrena

servum

 
responderim
 

recolo

 
matris
 
videam
 

ecstasi

 
aliquantum
 

propter

 

imparis

 
quantum