ce corpus elatum est*, imus[251], redimus sine lacrymis. Nam
neque in eis precibus[252] quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea
sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam
deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ego precibus flevi: sed
toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut
poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriae
meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus
mentem quae jam non fallaci verbo pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem
lavatum; quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci [Greek:
balaneion] dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor
misericordiae tuae, [Sidenote: Ps. 67, 6.]_Pater orphanorum_, quoniam lavi,
et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo
moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte
mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus
sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim
Deus creator omnium,
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine,
Noctem sopore* gratiae:
Artus solutos ut quies
Reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet,
Luctusque solvat anxios.
33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam,
conversationemque ejus piam in te, et sancte* in nos blandam atque
morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de
illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut
effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*,
quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe interpretantis
ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui
volet, et interpretetur ut volet; et si pecccatum invenerit, flevisse me
matrem exigua parte horae, {166} matrem oculis meis interim mortuam, quae
me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius,
si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium
fratrum Christi tui.
[Sidenote: XIII. Orat pro matre defuncta.]
34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui
carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud
lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum
omnis animae [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_quae in Adam moritur_. Quanquam
illa _in Christo viv
|