FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   >>   >|  
1], simul habitaturi* placito sancto. Quaerebamus quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. Multa praetereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. Sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit; et carne, ut in hanc temporalem; et corde, ut in aeternam lucem nascerer*[242]. Non ejus, sed tua dicam dona in ea; neque enim seipsam fecerat, aut educaverat seipsam. Tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat qualis ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici Filii tui in domo fideli, bono membro Ecclesiae tuae. Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cujusdam decrepitae, quae patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cujus rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo christiana satis a dominis honorabatur. Unde etiam curam filiarum dominicarum commissam* diligenter gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, praeter illas horas quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecavens consuetudinem malam, et addens verbum sanum: "Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis: cum autem ad maritos veneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit; sed mos potandi permanebit*." Hac ratione praecipiendi et auctoritate imperandi, frenabat {158} aviditatem tenerioris aetatis; et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non deceret. 18. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius, sensu recusante. Non enim ulla temulenta* cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui [Sidenote: Eccli. 19, 1.]_modica spernit, paulatim decidit_, in eam consuetud
PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   >>   >|  



Top keywords:

famula

 

sobria

 
solent
 

aetatis

 

puellarum

 
surrepserat
 

seipsam

 
modica
 
dominae
 

factae


apothecarum
 

cellariorum

 

veneritis

 

maritos

 

habetis

 

Sidenote

 

quoniam

 

sordebit

 

frenabat

 
imperandi

aviditatem
 

addendo

 

auctoritate

 
praecipiendi
 
potandi
 

potestate

 

permanebit

 
ratione
 

tenerioris

 

mensam


decidit
 

parentum

 

moderatissime

 
etiamsi
 

alebantur

 

quibus

 

consuetud

 

prudentia

 

praeter

 
exardescerent

verbum

 
addens
 

consuetudinem

 
spernit
 
paulatim
 

bibere

 
sinebat
 

praecavens

 

bibitis

 
ebulliunt