us in te,
amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata
super terram, [Sidenote: Ps. 67, 16.]_in monte incaseato[215], monte tuo,
monte uberi_.
6. Angebatur ergo tunc ipse; Nebridius autem collaetabatur. Quamvis enim et
ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat,
ut Veritatis Filii tui carnem phantasma[216] crederet; tamen inde emergens,
sic sibi erat, nondum imbutus ullis Ecclesiae tuae sacramentis, sed
inquisitor[217] ardentissimus veritatis. Quem non multo post conversionem
nostram et regenerationem per Baptismum tuum, ipsum etiam fidelem
catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa
apud suos, cum tota domus ejus per eum christiana facta esset, carne
solvisti; et nunc ille vivit [Sidenote: Luc. 16, 22.]_in sinu Abraham_.
Quidquid illud est quod illo significatur sinu[218], ibi Nebridius* vivit,
dulcis amicus {149} meus, tuus autem, Domine, adoptivus ex liberto filius;
ibi vivit. Nam quis alius tali animae locus? Ibi vivit, unde me multa
interrogabat homuncionem inexpertum. Jam non ponit aurem ad os meum, sed
spirituale os ad fontem tuum; et bibit, quantum potest, sapientiam pro
aviditate sua, sine fine felix. Nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut
obliviscatur mei, cum tu, Domine, quem potat ille*, nostri sis memor. Sic
ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia, de tali
conversione nostra*, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicet
conjugalis; Nebridium autem opperientes quando sequeretur, quod de tam
proximo poterat, et erat jam jamque facturus: cum ecce evoluti sunt dies
illi tandem; nam longi et multi videbantur prae amore libertatis otiosae ad
cantandum de medullis omnibus, [Sidenote: Ps. 26, 8.]_Tibi dixit cor meum,
Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram._
[Sidenote: IV. Libri apud Cassiciacum scripti. Epistolae ad Nebridium.]
7. Et venit dies* quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde jam
cogitatu solutus eram. Et factum est. Eruisti linguam meam unde jam erueras
cor meum; et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum meis
omnibus[219]. Ibi quid egerim in litteris, jam quidem servientibus tibi,
sed adhuc superbiae scholam tanquam in pausatione anhelantibus*, testantur
libri disputati[220] cum praesentibus, et cum ipso me solo[221] {150} coram
te: quae autem cum absente Nebridio[222], testantur epistolae. Et quando
mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna
|