FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  
spexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem. edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVo. vel Vo. epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIo. et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l. edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit. plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium, cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam. indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et latina colligat et explicet. restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse _W. Studemund_ et _M. Ihm_ excutiendo codices E et V; lectiones codicis V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam liberalissime a _W.M. Lindsay_ et ab _E.A. Lowe_, qui nuper de hoc codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174. +Lucae+ et +Monaci+ C. Giarratano. Fr. Vollmer. APICII <ARTIS MAGIRI>CAE <LIBRI X> Archetypus Fuldensis, inde descripti V Vaticanus Vrbinas lat. 1146 litteris Turonicis scriptus saec. IX E Cheltenham bibl. Phillipps 275 litteris partim insularibus partim minusculis Carolinis scriptus saec. IX ex V descripti sunt codices saeculi
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  



Top keywords:
licebat
 

saeculo

 

codicum

 

descripti

 

codice

 
libros
 

edidimus

 

codices

 

partim

 

sermonis


vulgaris

 

scriptus

 

Giarratano

 

lectiones

 
litteris
 

aliquis

 

technica

 
optime
 
moneamus
 

explicet


lectores
 

aliquando

 
restat
 

colligat

 

latina

 

coquinariae

 

graeca

 

indices

 

numeros

 

paragraphos


margine

 
dispositionem
 
addidimus
 

Schuchium

 

contra

 

discrepantias

 

orthographicas

 

praetermitteremus

 

restituimus

 

librorum


capita

 

quales

 

tempora

 

addere

 
sperantes
 

adiecimus

 

capitula

 
opinamur
 
auctore
 

institutam