t sonus vocis meae jam fletu gravidus, et sic surrexeram.
Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore
stravi me nescio quomodo, et dimisi habenas lacrymis, et proruperunt
flumina oculorum meorum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]acceptabile sacrificium
tuum. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dixi tibi:
[Sidenote: Ps. 6, 4.]_Et tu, Domine, usquequo? [Sidenote: Ps. 78, 5.
8.]Usquequo, Domine, irasceris in finem? Ne memor fueris {143} iniquitatum
nostrarum antiquarum._ Sentiebam enim eis me teneri: jactabam voces
miserabiles. Quamdiu? quamdiu, Cras et cras? Quare non modo? quare non hac
hora finis turpitudinis meae?
29. Dicebam haec, et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce
audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi
pueri an puellae, nescio: "Tolle, lege; tolle, lege." Statimque mutato
vultu, intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo
genere ludendi cantitare tale aliquid; nec occurrebat omnino audivisse me
uspiam. Repressoque impetu lacrymarum, surrexi, nihil aliud interpretans,
nisi* divinitus mihi juberi ut aperirem codicem, et legerem quod primum
caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex* evangelica
lectione[208], cui forte supervenerat, admonitus fuerit, tanquam sibi
diceretur quod legebatur, [Sidenote: Mat. 19, 21.]_Vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelis: et veni, sequere
me;_ et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii
in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem Apostoli, cum
inde surrexeram. Arripui, aperui, et legi in silentio capitulum, quo primum
conjecti sunt oculi mei: [Sidenote: Rom. 13, 13. 14.]_Non in
comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in
contentione et aemulatione: sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis
providentiam ne feceritis in concupiscentiis._[209] Nec ultra volui legere;
nec opus erat. Statim quippe cum fine hujusce sententiae quasi luce
sccuritatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.
30. Tum interjecto aut digito aut nescio quo alio signo, codicem clausi, et
tranquillo jam vultu indicavi Alypio. At ille quid in se ageretur, quod ego
nesciebam, sic indicavit. Petit videre quid legissem: ostendi; et attendit
etiam ultra quam ego legeram, et ignorabam quid sequeretur. Sequebatur
vero: [Sidenote: Ib. 14, 1.]_Infirmum autem in fide recipite*._ Quod
|