urgite carnalium voluptatum metu mortis et futuri judicii
revocabatur, qui metus ab ejus pectore nunquam recessit, 101.
De vita communi agenda, cum amicis deliberat, 100. ejus ratio, ib.
consilium abjicitur, 101.
_Aet. an._ xxxi. 103.
Ignorantiae tenebris involutus errat adhuc circa Dei naturam, 103.
Verum contemplatione gradatim assurgens pervenit demum ad ID QUOD EST;
sed figere aciem non valet, 119. Credit in Christum stabili fide, sed
informi, 111, 108, et erronea, ib. cum Photinianis quippe fere
consentiens, 121.
Platonicorum librorum lectione ad inveniendam veritatem adjuvatur, 112,
122. Ex quibus peritior quidem, sed inflatior evadit, 121.
Transit ad Scripturam S. maximeque ad Apostolum Paulum, ib. cujus
lectione mirum in modum proficit, 123.
_Aet. an._ xxxii. 136.
Displicet agere in saeculo, 126. Amore tamen feminae detinetur, ib. Vis
malae consuetudinis in eum, 132. Ligatus non ferro alieno, sed sua
ferrea voluntate, ib.
Simplicianum adit, 126. movetur et angitur audita ab ipso conversione
Victorini, 131. et vita Antonii, narrante Pontitiano, 134, 143. necnon
conversione duorum 'Agentium in rebus,' 136.
Secedit in hortum, sequente ipsum Alypio, 138. Spiritus et carnis in eo
luctamina, 141. Nec plene volebat, nec plene nolebat converti, ideo
secum contendebat, 139. Plus in eo valebat deterius inolitum, quam
melius insolitum, 141.
Ab Alypio paululum secedit, et sub ficu se sternens, vim lachrymarum
profundit, ac Dei misericordiam deprecatur, 142. Vocis admonitu legit
Apostolum, (Rom. 13, 13. 14.) et totus convertitur, 143. Indicat matri,
144. Caelibem vitam amplectitur, abjecta omni spe saeculi, ib.
Deserere professionem rhetorices usque ad vindemiales ferias differt,
146. quam paucissimorum dierum dilationem excusat, ib. quamquam haud
culpa vacasse non diffitetur, 147.
Munus docendi tandem deserit, 149. cogente quidem dolore pectoris, 147.
sed magis alliciente desiderio vacandi Deo, ib. et n.
Feriarum vindemialium tempore (i.e. cir. fin. mensis Aug. vel init.
Sept. A.D. 386.) in Verecundi villam Cassiciacum secedit cum suis, 149.
Ambrosium per litteras consulit quid potissimum de Scripturis sibi
legendum sit, ut ad baptismum se digne comparet, 153. Isaiam legere
jubetur, ib.
Libros aliquot ibi conscribit, et ad Nebridium episto
|