solet Mathematicos, 47. a quibus avocare ipsum frustra
nititur Vindicianus senex, 48. et Nebridius, ib. Sed istud divinationis
genus vanum esse demum intelligit audita narratione Firmini, 109. et
prorsus rejicit, 108.
Libros _de Pulchro et Apto_ duos aut tres scribit, 57. cir. ann. aet.
xxvi, aut xxvii, 60. quos Hierio Romanae urbis oratori nuncupat, 57.
Movetur Helpidii disputatione contra Manichaeos apud Carthaginem, 77,
necnon Nebridii contra eosdem argumento, 105.
Cir. an. aet. xxix. a Manichaeis alienari incipit, comperta Fausti
imperitia, 69, 70, 75. non tamen omnino recedit, 75. Nondum enim
intelligens quae sit fides Catholica, 76. desperat in Ecclesia posse
inveniri verum, 79, 76. et ad philosophiam Scepticam propensus est, 75,
80, 81, n. {310}
Pertaesus licentiae scholarium Carthaginensium Romam navigat, 70, 71.
invita et decepta matre, 71, 72.
Romae febri correptus in domo cujusdam Manichaei, (74.) periculose
laborat, 72. non jam ut antea, (10.) Baptismum flagitat, sed demens
irridet, 73. Convalescit, 74.
Familiariter versatur cum Manichaeis tam Electis quam Auditoribus, ib.
Rhetoricam ibi docet, 78.
Mediolanum mittitur a Symmacho urbis praefecto Rhetoricae docendae
caussa, 79.
Benigne excipitur ab Ambrosio, ib. cujus amore capitur, ib. et facundia
delectatur, ib. Audita unius atque alterius loci Scripturae
tractatione, cognoscit fidem Catholicam defendi posse contra
Manichaeos, 80, 85. Quos demum relinquendos decernit, ib. Sed adhuc de
omnibus dubitans, Catechumenus in Ecclesia catholica esse statuit,
donec aliquid certi eluceat, 81.
_Aet. an._ xxx. 96.
Aug. nec Manichaeus est, nec Catholicus, 82. Ecclesiae doctrinam magis,
magisque intelligit, concionante Ambrosio, 86. Necessitatem fidei, et
Scripturarum auctoritatem agnoscit, 87-89.
Inhiat adhuc honoribus, lucris, conjugio, 90.
Ambitionis et cupiditatum vanitatem edocetur, viso mendico prae vino
jocante et laetante, ib.
Panegyrim conscribit in laudem Imperatoris, ib. forte Valentiniani
minoris, ib. n.
Anxius est de vitae ratione ineunda, 97. Conversionem de die in diem
differt, 98.
Eum ab ineundo conjugio revocare conatur Alypius, 98. uxor ei
quaeritur, 99. quo conjugatus baptizetur, ib. Concubina in Africam
redire permissa, aliam ipse procurat, 101.
A g
|