FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132  
133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   >>   >|  
rricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium. {128} 4. O Domine, Domine, qui [Sidenote: Ps. 143, 5.]_inclinasti coelos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt_: quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque Christianas litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: "Noveris me Christianum jam esse." Et respondebat ille: "Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi videro." Ille autem irridebat dicens: "Ergo parietes faciunt Christianos?" Et hoc saepe dicebat, jam se esse Christianum; et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis, quasi ex [Sidenote: Ps. 28, 5.]_cedris Libani_ quas nondum _contriverat_ Dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. [Sidenote: Mat. 10. 33. Luc. 9, 26.]Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: "Eamus in ecclesiam; Christianus volo fieri." At ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi [Sidenote: Ps. 111, 10.]_videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant_: servo autem tuo* [Sidenote: Ps. 39, 5.]_Dominus_ Deus erat _spes ejus_, et _non respiciebat in vanitates et insanias mendaces_. 5. Denique, ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi[190] solet ab eis qui {129} accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu
PREV.   NEXT  
|<   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132  
133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

dicebat

 
respondebat
 

Dominus

 

Christianos

 
conspectu
 

Simplicianus

 
erubescendo
 
Christianum
 

humilitatis


Domine
 

secretius

 

Christi

 

Simpliciano

 

sacramentis

 

instructionum

 

primis

 

imbutus

 

mirante

 
gaudente

Ecclesia
 

regeneraretur

 

Baptismum

 
Christianus
 
acceperat
 

superbus

 

depuduit

 
vanitati
 

veritati

 

erubuit


imitator
 

daemoniorum

 

apparuit

 
sacris
 

sacrilegis

 

superborum

 

subitoque

 

inopinatus

 

laetitia

 
capiens

perrexit

 
narrabat
 

ecclesiam

 
accessuri
 
gratiam
 

populi

 
eminentiore
 

fidelis

 

oblatum

 
Victorino