vitae etiam non inopinatis et
praeter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluptariis* molestiis
homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat
esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt,
quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et
institutum est ut jam pactae sponsae non tradantur statim, ne vilem habeat
maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.
8. Hoc in turpi et exsecranda laetitia; hoc in ea quae concessa et licita
est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae: hoc in eo qui [Sidenote:
Luc. 15, 32.]_mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est_. Ubique
majus gaudium molestia majori praeceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus,
cum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper
gaudeant[191]? Quid est quod haec rerum pars alternat defectu et profectu,
offensionibus et conciliationibus? An is est modus earum; et tantum dedisti
eis, cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem
saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum,
omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quaeque sedibus
locares, et suis quaeque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in
excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix
redimus ad te.
{131}
[Sidenote: IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.]
9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra,
dulcesce: jam amemus, et curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro
caecitatis quam Victorinus, redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur
recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te [Sidenote: Joh. 1,
9. 12.]_potestatem ut filii tui fiant_? Sed si minus noti sunt populis,
minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis
gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et
inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt
auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis. Ideoque multum de
illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur.
Absit enim ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae
divitum, aut prae ignobilibus nobiles: quando potius [Sidenote: 1 Cor. 1,
27. 28.]_infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia_ hujus
_mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tanquam quae* sint,
ut ea quae sunt evacuares_
|