o quod in me improbabam. Ibi enim magis jam non
ego; quia ex magna parte id patiebar invitus, quam faciebam volens*. Sed
tamen consuetudo adversus me pugnacior ex me facta erat, quoniam volens,
quo nollem, perveneram. Et quis jure contradiceret, cum peccantem justa
poena sequeretur?[194] Et non erat jam illa excusatio*, qua videri mihi
solebam propterea me nondum contempto saeculo servire tibi, quia incerta
mihi esset perceptio veritatis: jam enim et ipsa certa erat. Ego autem
adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et impedimentis omnibus sic
timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.
12. Ita sarcina saeculi, velut somno assolet, dulciter premebar; et
cogitationes quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci
volentium, qui tamen superati soporis {133} altitudine remerguntur. Et
sicut nemo est qui dormire semper velit, omniumque sano judicio vigilare
praestat; differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum gravis torpor
in membris est; eumque jam displicentem carpit libentius, quamvis surgendi
tempus advenerit: ita certum habebam esse melius tuae charitati me dedere,
quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat, et vincebat*; hoc libebat
et vinciebat. Non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi, [Sidenote:
Eph. 5, 14.]_Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te
Christus_: et undique ostendenti vera te dicere, non erat omnino quid
responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta:
Modo, ecce modo; sine paululum. Sed, Modo, et modo, non habebant modum; et,
Sine paululum, in longum ibat. Frustra [Sidenote: Rom. 7,
22-25.]_condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex
in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captivum me duceret in lege
peccati, quae in membris meis erat_. Lex enim peccati est violentia
consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus, eo merito quo
in eam volens illabitur. _Miserum_ ergo _me quis liberaret de corpore
mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_?
[Sidenote: VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.]
13. Et de vinculo quidem desiderii concubitus quo arctissimo tenebar, et
saecularium negotiorum servitute, quemadmodum me exemeris, narrabo, et
confitebor nomini tuo, [Sidenote: Ps. 18, 15.]_Domine, adjutor meus et
redemptor meus_. Agebam solita, crescente anxietudine, et quotidie
suspirabam tibi; frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis
negotiis sub
|