quorum pondere gemebam*. Mecum erat Alypius otiosus ab opere
jurisperitorum post assessionem tertiam, exspectans quibus iterum consilia
venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari
potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum
familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico subdoceret, et
vehementer desideranti et familiaritatis jure flagitanti de numero nostro
fidele adjutorium, quo indigebut nimis. Non itaque Nebridium cupiditas
commodorum eo traxit: majora enim posset si vellet de litteris agere; sed
officio benevolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus
dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime, cavens
innotescere personis secundum hoc saeculum majoribus, devitans {134} in eis
omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis
posset horis feriatum, ad quaerendum aliquid, vel legendum vel audiendum de
sapientia.
14. Quodam igitur die, non recolo causam qua erat absens Nebridius, cum
ecce ad nos domum venit ad me et Alypium Pontitianus* quidam civis noster
inquantum Afer, praeclare in palatio militans[195]: nescio quid a nobis
volebat. Et consedimus ut colloqueremur; et forte supra mensam lusoriam
quae ante nos erat, attendit codicem, tulit, aperuit, invenit apostolum
Paulum, inopinate sane: putaverat enim aliquid de libris quorum professio
me conterebat. Tum vero arridens, meque intuens, gratulatorie miratus est
quod eas et solas prae oculis meis Litteras repente comperisset.
Christianus quippe et fidelis erat, et saepe tibi Deo nostro prosternebatur
in ecclesia crebris et diuturnis orationibus. Cui ego cum indicassem illis
me Scripturis curam maximam impendere, ortus est sermo, ipso narrante, de
Antonio[196] Aegyptio monacho, cujus nomen excellenter clarebat apud servos
tuos; nos autem usque in illam horam latebat. Quod ille ubi comperit,
immoratus est in eo sermone, insinuans tantum virum ignorantibus, et
admirans eamdem nostram ignorantiam. Stupebamus autem audientes tam recenti
memoria, et prope nostris temporibus testatissima mirabilia[197] tua in
fide recta et catholica Ecclesia. Omnes mirabamur, et nos quia tam magna
erant, et ille quia inaudita nobis erant.
15. Inde sermo ejus devolutus est ad monasteriorum greges[198], {135} et
mores suaveolentiae tuae, et ubera deserta eremi, quorum nos nihil
sciebamus. Et erat monasterium Mediolani[199] plenum bonis fratribus, extra
urbis moenia, sub Ambros
|