i scientia; nec de his quae videntur bona, potuerunt
invenire eum qui est._ At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam
eam; et contestante universa creatura tua[183], inveneram te creatorem
nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque* unum Deum, per quod creasti
omnia. Et est aliud genus impiorum, qui _cognoscentes Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt_. In hoc quoque incideram; et
[Sidenote: Ps. 17, 36.]_dextera tua suscepit me_, et inde ablatum posuisti
ubi convalescerem, quia dixisti homini: [Sidenote: Job 28, 28.]_Ecce pietas
est sapientia_; et, [Sidenote: Prov. 3, 7.]_Noli velle videre sapiens_;
quoniam [Sidenote: Rom. 1. 21, 22.]_dicentes se esse sapientes, stulti
facti sunt_. Et [Sidenote: Mat. 13, 46.]_inveneram_ jam _bonam margaritam_;
et _venditis omnibus quae haberem, emenda_ erat, et dubitabam.
[Sidenote: II. De Victorino rhetore converso.]
3. Perrexi ergo ad Simplicianum[184], patrem in accipienda gratia* tua
tunc[185] episcopi Ambrosii*, et quem vere ut patrem {127} diligebat.
Narravi ei circuitus erroris mei. Ubi autem commemoravi legisse me quosdam
libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem
Christianum defunctum esse audieram, in Latinam linguam transtulisset;
gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem,
plena _fallaciarum_ et deceptionum [Sidenote: Col. 2, 8.]_secundum elementa
hujus mundi_: in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus
Verbum[186]. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, [Sidenote:
Mat. 11, 25.]_sapientibus absconditam et revelatam parvulis_,
Victorinum[187] ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime
noverat: de quo ille mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam
laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex,
et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quique philosophorum tam
multa legerat, et dijudicaverat*; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam
ob insigne praeclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant,
statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam aetatem
venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota
fere Romana nobilitas inflata inspirabat populos jam et omnigenum deum
monstra*, et Anubem latratorem, quae aliquando "Contra Neptunum et Venerem,
contraque Minervam" tela tenuerant[188], et a se victis jam Roma
supplicabat[189]; quae ista senex Victorinus tot annos ore te
|